PINNA

PINNA
I.
PINNA
Hebr. Gap desc: Hebrew, an per sermonis compendium, quasi spina fossaria, quia his quasi spinis aquam fodit piscis et sulcat? Graecis πτερύγιον, ab alarum similitudine. Ut enim pulse aeris feruntur alae et ferunt, ita promovent pisces, sectâ et pulsâ aquâ pinnulis, adeoque his volant, si qui latiores habent, ut apud Oppianum, Halieutic. l. 1. v. 428.
Τευθίδες, ἱρήκων τε γένος, βυθίη τε χελιδών.
Etiam concha margaritifera, apud Graecos et Romanos. Isid. Characenus in Parthiae perieget. apud Athenaeum, l. 13. Φαςὶ δὲ, ὅταν βρονταὶ ςυνεχεῖς ὦςι καὶ ὄμβρων ἐκχύςεις, τότε μᾶλλον τὴν πίνναν κύειν, καὶ πλείςτην γίγνεςθαι μαργαρῖτιν καὶ ἐυμεγέθη, Aiunt autem, cum tonitrua continua sunt et imbrium effusiones, tum maxime pinnam concipere et plurimam generarimargaritam et ampliorem. Plin. l. 9. c. 35. In Acarnania, quae vocatur pinna, margaritas gignit. Forte ex Hebr. penin, de quo supra in Peninim. Hinc πίννινος λίθος, pinninus lapis, pro margarita, in versione Graeca Esther. c. 1. v. 6. ut πίννινον ἔριον, pinnina lana, qua de infra. Et Graeci alicuius Interpretis verbum πίνωςις, margarita redditur, Proverb. c. 25. v. 12. Indidem Veteres πινικὸν vel pro ipsa pinna sumunt, vel potius pro margarita; Ptol. l. 6. c. 7. Σύαγρος ἄκρα Σαχαλιτῶν εν τῷ Σαχαλίτῃ κόλπῳ εν ᾧ κολύμβηςις πίννεκοῦ, Syagrus arx Sachalitarum, in Sachalite sinu, in quo piscatio pinici. Et l. 7. c. 1. Κομάρια ἄκρα καὶ πόλις Καρέων εν κόλπῳ εν ᾧ κολύμβηςις πινικοῦ, Comaria arx et urbs Careorum, in sinu Colcho (hodie Cochin) in quo piscatio pinici. Arrianus in Periplo maris Erythraei,
de Apologo et Ommana Persici maris Emporiis: Εἰσφέρεται δὲ ἀπὸ ἑκατέρων τῶ ἐμπορίων εἴς τε Βαρύγαζαν καὶ εἰς Α᾿ραβίαν, πινικὸν πολύ. Affertur ab utroque emporio in Barygazam et arabiam multum pinicum, etc. Unde in Arriano concha non dicitur πινικὸν, sed πινίκιον κόγχον. cum de sinu Persico scribit, Πλεῖςται κολυμβήςεις εἰςὶν τοῦ πινικίου κόγχου, Multae (ibi) sunt piscationes piniciae conchae. Itaque ex πίννα vel πίνα, quod animalis nomen est primo fit πινικὸν, i. e. margarita, deinde adiectivum, πινίκιος, unde πινίκιον κόγχον, concha pinicia seu margaritifera, etc. Quod vero non in pinna, sed εν ὀςτρεῳ τινὶ παραπληςιῳ ταῖς πίνναις πλὴν ἐλάττονι, in ostreo quodam pinnis proximo, nisi quod minus est, margaritas concipiscribit Theophrastus, non adversatur dictis. Iam enim alii observârunt, ostreum hoc pinnae simile sed minus esse pernam pinnae speciem, quam hiantem ait Plin. l. 32. c. 11. in arena stare defixam, velut suillô crure, unde iili pernae nomen. A quo perlae vulgare vocabulum. Tandem tamen perna et pinna, tam pro margarita, quam pro ostreo, usurpari coeptum. Pandectarius, Pernae quid est? Est lapis margarita. Item Hager allulu Arab. sive alba margarita vel perna est, quae in ostreis reperitur. Et rursus, Pina Graece piscis, in quo margarita generatur: interdum pro ipsa margarita dicitur. Ubi obiter nota, pinam scribi pro pinna. Nam vere Pandectarium ita scripsisse, docet literarum ordo. sic in Arriano et Ptolemaeo constanter legitur, πινικὸν pro πιννικὸν, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroiz. Parte poster. l. 5. c. 6. et hîc passim inprimis infra in voce Pinnicum, ubi ostendemus, non margaritarum solum
fetu, sed et lanâ seu vellere, Pinnam pretiosam esse. Non omittendum tamen, quod legimus, de Pinna, apud Plin. l. 9. c. 42. Concharum generis et pinna est. nascitur in limosis, subrecta semper, nec unquam sine comite, quem pinnotevem vocant, alii pinnophylacem. is est squilla parva: alibi cancer dapis assectator. Pandit se pinna, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. Affultant illi protinus, et ubi licentiâ audacia crevit, implent eam. Hoc tempus speculatus index morsu levi signisicat, illa ore compressô, quidquid inclusit, exanimat partemque socio tribuit etc.
II.
PINNA
castrum in finibus Nitiobrigum, a firmis pinnatisque muris dictum, vulgo Penne d' Agennois.
A Simone Comite Montis Fortis ad deditionem compulsum est, A. C. 1211. Hoc munitissimum reddiderat Richardus Angliae Rex, puteumque in eo fodi curaverat, cum quasi caput et clavis esset totius territorii Aginnensis. Item castrum fortissimum olim in pago Albigensi, etc. similiter a pinnis murorum appellatum. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
III.
PINNA
urbs Episcopalis Vestinorum in Italia, qui Praeguttiis finitimi magis sunt Orientales. Populi Pinnenses, Plin. l. 5. c. 12. Eius meminit Silius, l. 8. v. 518.
Quae Fiscelle tuas arces, Pinnamque virentem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Pinna — steht für: die Ohrmuschel Pinna (Gattung), eine Gattung der Steckmuscheln (Pinnidae) die Große oder Edle Steckmuschel (Pinna nobilis) in der Antike eine Stadt der Vestiner in Italien, das heutige Penne (Abruzzen) USS Pinna, ein Schiff der US… …   Deutsch Wikipedia

  • pinna (1) — {{hw}}{{pinna (1)}{{/hw}}s. f. 1 Organo atto al nuoto e alla stabilizzazione degli animali acquatici | Pinna dei pesci, arto formato da una lamina membranosa sostenuto da raggi cartilaginei, cornei o ossei | Pinne dei cetacei, le due pettorali,… …   Enciclopedia di italiano

  • Pinna — can refer to: * Pinna (anatomy), the outer part of the ear also referred to as the auricle * Pinna (genus), a genus of bivalve molluscs also known as pen shells * In botany the pinnae are the divisions of a compound frond, analogous to the… …   Wikipedia

  • Pinna — Pin na, n.; pl. {Pinn[ae]}, E. {Pinnas}. [L., a feather.] 1. (Bot.) (a) A leaflet of a pinnate leaf. See Illust. of {Bipinnate leaf}, under {Bipinnate}. (b) One of the primary divisions of a decompound leaf. [1913 Webster] 2. (Zo[ o]l.) One of… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Pinna 6 — (Кастельсардо,Италия) Категория отеля: Адрес: 07031 Кастельсардо, Италия …   Каталог отелей

  • Pinna 4 — (Кастельсардо,Италия) Категория отеля: Адрес: 07031 Кастельсардо, Италия …   Каталог отелей

  • Pinna 3 — (Кастельсардо,Италия) Категория отеля: Адрес: 07031 Кастельсардо, Италия …   Каталог отелей

  • Pinna 5 — (Кастельсардо,Италия) Категория отеля: Адрес: 07031 Кастельсардо, Италия …   Каталог отелей

  • Pinna 2 — (Кастельсардо,Италия) Категория отеля: Адрес: 07031 Кастельсардо, Италия …   Каталог отелей

  • Pinna 1 — (Кастельсардо,Италия) Категория отеля: Адрес: 07031 Кастельсардо, Италия …   Каталог отелей

  • Pinna [2] — Pinna, 1) Flosse; 2) (Anat.), Seitenausbreitung einiger Theile, namentlich Pinnae hepatis, Leberlappen; P. musculi, so v.w. Dentationen; P. nasi, Nasenflügel; P. pulmonum, Lungenflügel; 3) (Bot.), Fiedern, die kleinen Nebenblättchen; daher… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”